Rozmiar: 15909 bajtów

- 70 -

1321. März 27. Liegnitz.

Herzog Boleslaus bekennt, von der Stadt ein Hülfsgeld von 400 Mark erhalten zu haben, er gelobt dagegen, nie eine Vermögenssteuer von ihr zu begehren.

In nomine domini amen. Alegantis principum prouidencie interest, sic subditorum suorum commodis intendere, vt per importabilis et inconsveti oneris imposicionem a seruiciis pridem benigne exhibitis ipsos non retrahant, sed pocius per pie ac consvete benignitatis exhibicionem ipsos obsequia alliciant ad maiora. Hinc est, quod nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legnicz ad vniuersorum tam presencium quam futurorum presentis pagine testimonio perpetuam deferimus nocionem, quod, cum ad extenuanda et deponenda diuersa nostrorum, quibus hactenus multipliciter opprimebamur, onera debitorum a fidelibus nostris ciuitatis Legniczensis subsidium nobis dari peteremus, de singulis ipsorum hereditatibus et omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus, de qualibet marca vnum lottum requirentes, saniori tamen nostrorum sapientum ducti consilio, ne per huiusmodi abusum et inconsvete exaccionis aggrauacionem ad fidelitatis obsequia, quibus eos pridem ad nutum nostrum semper paratos et benignos inuenimus, deinceps desides redderemus, ad instantem nobis in presenti necessitatem summam quadringentarum marcarum, quam nobis predicti ciues nostri benigno wltu et de ipsorum bona voluntate obtulerunt, dignum duximus acceptare. Promisimus itaque et promittimus eisdem nostris ciuibus, exnunc perpetuo de ipsorum hereditatibus, rebus mobilibus et immobilibus, nullam talem exaccionem poscere nec recipere inconsvetam, disponentes et volentes, vt dicti ciues nostri Legniczenses de omnibus hereditatibus, quas habent et possident in allodijs et molendinis infra numerum centum mansorum ciuitati Legniczensi pertinencium et quas vbicumque in dominio nostro ab annuo censu a retroactis temporibus ab exaccionibus liberas se possidere per nostra vel predecessorum nostrorum priuilegia probauerint, vt quas adhuc, succedente tempore, ab annuo censu liberas comparauerint tales exacciones cum predicta ciuitate nostra Legniczensi soluant, quales temporibus incliti principis, domini Heynrici ducis Slesie et domini Wratislauiensis, patris nostri dilecti, pie recordationis, soluere consueuerunt; promittentes eciam predictis nostris ciuibus, ipsos ad nullas alias exacciones, de ipsorum hereditatibus, mansis, molendinis, rebus mobilibus vel immobilibus, nobis dandas, perpetuo coartare. In cuius rei testimonium et robur perpetue valiturum presens instrumentum dedimus nostri sigilli appensione insignitum. Actam et datum in Legnicz sexto kal. Aprilis anno domini millesimo trecentesimo vigesimo primo. Presentibus testibus subnotatis, Vincencio de Schiltberch, Hogerio de Prittiz, Stephano de Parchowiz, Hartungo Kuyle, Theodrico de Predil, Johanne Rimberch, domino Gysilhero de Olauia, Cunrado de Zhesshov, nostro notario, qui presencia ad conscribendum habuit in cominisso.

O. d. St. L. No. 25. Das grosse Siegel mit Rücksiegel an grünseidner Schnur. — Bitschens Privilegb. f. LVII.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów